Papa Francisco anuncia em latim a canonização de João XXIII e João Paulo II - LT


Apud Congregationem de Causis Sanctorum, ut ab eminentissimo Domino Angelo Sanctae Romanae Ecclesiae, cardinale Amato, eiusdem Congregationis praefecto, accepimus omnia quae opus sunt ut beati Ioannes XXIII et Ioannes Paulus II in Sanctorum numero censeantur feliciter sunt expleta.

Sed et vos, Venerabiles Fratres, antequam hoc Consistorium celebraretur iam per litteras mentem vestram singuli aperuistis et declarastis ipsos Beatos attentis praesertim nostrorum temporum adiunctis, tamquam vitae christianae et sanctitatis exemplaria Universae Ecclesiae else proponendos.

Cum autem de re maximi momenti agatur, antequam consilium certum et definitivum capiatur et statuantur dies quibus iidem Beati in Sanctorum album adscribantur, si quis vestrum opportunum existimet aliquid addere, fidenter manifestare velit quid sentiat. 

(Hic Beatissimus Pater quievit aliquantulum deinde, nemine contradicente, sic peregit.)

Gaudeo et laetor, Venerabiles Fratres, quod existimastis totius Ecclesiae venerationi beatos Ioannem XXIII et Ioannem Paulum II esse proponendos.

Itaque, auctoritate Dei Omnipotentis, Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, decernimus ut beati Ioannes XXIII et Ioannes Paulus II, die septimo et vicesimo mensis Aprilis anno bis millesimo quarto decimo in Sanctorum album referantur.

Nenhum comentário: